DOMNA: seu DOMINA

DOMNA: seu DOMINA
DOMNA: seu DOMINA
Augustarum appellatio, de qua vide in voce Dommus.
Hinc et apud Gregor. Turonens. legas, Dommae Brunechildis: cuius vocis reliquiae apud Italos supersunt in nomine Donna. Fuit vero et nomen proprium, uxoris Severi Imp. cuius meminit Oppian. praef. Cyneget. l. 1.
Τὸυ μεγάλη μεγάλῳ φυτἐυσατο Δόμνα Σεβήγῳ.
Quem magna e magno prosevit Domna Severo.
Ubi Rhittershus. vocem Domna appellativam esse contendit, sed constat ex nummis Graecis ac Latinis, in loco Oppiani Δόμναν proprium esse nomen Imperatricis. In iis enim haec inscription, ΙΟΥΛΙΑ ΔΟΜΝΑ ΣΕΒΗΡΟΥ: in his, IULIA DOMNA AUG. Faber Notis in Phaedr. l. 2. fab. 4. Verum et Salmas. potius cognomen videtur, ut et Κόμυος, quae ambo eâ tempestate non solum apud Latinos, sed Graecos quoque, Syros et Aegyptios, multo in usu fuêre. Etiam prius de Magnatum uxoribus et Sanctimonialibus, uti ex Salviano de Gubern. l. 7. et Ugutione docet Car. du Fresne, et postesterius de Viris sanctitatis opinione claris, ut mox dicemus. Vide Salmas. ad Spartian. in Seu. uti, de Severi uxore praefata, infra quoque aliquid, lemmata Vesta nova.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Imperator totius Hispaniae — For the colonial empire of the modern era, see Spanish Empire. A Privilegium Imperatoris (Imperial Privilege), as it reads at the top, issued by the Emperor Alfonso VII of León and Castile granting land to a certain Abbot William (bottom, centre) …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”